Abt Diethelm von Reichenau überlässt aus Mitleid mit der Armut der Brüder zu Salem denselben zwei Huben in Dorfesberc gegen einen jährlichen Wachszins. Pratum eciam quoddam a Swicgero de Gundeluingen cambierunt, quod assensu fratrum nostrorum et ministerialium e{,}cclesie{,} sicut et cetera omnia, quecunque a nobis habere probantur, eis tradentes, apud villam Tivringen mediante duce Heinrico nostro advocato confirmavimus, qui a nobis ipsum pratum, ab eo vero Swicgerus, in beneficio habebat, hoc autem duci Swicgerus, dux vero nobis ideo, ut fratribus in Salem daremus, resignavit et ut aliud quoddam predium in Valwensteige, quod nobis pro recompensatione dederunt, ipsis traderemus ministerialibus e{,}cclesie{,} nostre{,} duobus, Bertholdo qui dicebatur Colhopho et filio eius Co{v}nrado sacramentum prestantibus, quod recompensatio, quam a predictis fratribus suscepimus, prato prepolleret, utpote quod tunc temporis paludosum ideoque parve utilitatis asserebant. Unam et hv{o}bam in Sweindorf et pratum et quoddam nemusculum ad beneficium Hugonis palatini de Tiuwingen pertinentia, que{,} ab ipso Palatino Ebirhardus de Eicha, ab Ebirhardo vero Rv{o}dolfus de Ramesperc habebat, a predictis resignata, cum prefatis fratribus cambivimus, suscipientes ab eis in recompensatione duas hu{o}bas, mediam in Richinbach, mediam in Valkinstein, mediam in Wintilsul, mediam in Binzwangen, quas premissis personis pro resignata hu{o}ba prato et nemore prestitimus. 

Erstellt (Anfang): 1175  [Ohne Zeitangabe (um 1175).]
Objekttyp: Urkunden
Quelle/Sammlung: WUB Band IV., Nr. N70, Seite 371
Weiter im Partnersystem: http://www.wubonline.de/?wub=626

Überlieferung/Ausgaben: Editionen: ZGO, Bd. 28, S. 176.
Suche
Moyenne (0 Voter)