Walter von Ingestettin verkauft mit Zustimmung seiner Frau und seines Sohnes Walter dem Kloster Hailichcruzestal alle seine Güter in Binswangen mit aller Zugehörde um 19 Mark Silber Menger Gewichtes. Siegler: Der Edle Anselm von Justingen und die Stadt Mengen. Acta sunt hec in Binswangen apud ecclesiam, anno domini MCCLXXXII., VII. kalendas Martii, feria secunda, vigilia Mathie apostoli, indictione X., presentibus viris honorabilibus et discretis domino Anshelmo nobili viro de Justingen et Anshelmo filio suo, Alberto decano in Binswangen, Wer[nhero] de Phlumer, Hainrico dicto Zwizerer, Hainrico de Velseberc, Cu{o}nrado ministro de Meingen dicto Murzel, Cu{o}nrado dicto Hirlinc, Cu{o}nrado de Anmerkingen, Eber. filio Hugonis de Adelotshoven. Nos quoque Cu{o}nradus et Eberhardus fratres comites de Gru{e}ningen omni iuri seu iurisdictioni, quod vel quam habuimus vel videbamur habere in prescriptis bonis, renuntiavimus ac eadem ob petitionem et specialem dilectionem sepedictarum dominarum abbatisse et conventus de Hailiccru{i}zestal ad manus ipsarum dominarum resignavimus libere ac devote, nichil nobis iuris seu potestatis obtinentes aliquatenus in premissis, contradictione qualibet non obstante. Ob cuius facti efficaciam presentes sigillis nobilis viri Anshelmi de Justingen nostri avunculi, quo mediante tam suprascripta quam ista fuerant composita nec non plenius ordinata, et nostro patentes procuravimus communiri. Acta sunt et hec annis kalendis diebus temporibus et locis, verum etiam coram viris prescriptis et per omnia prenotatis, indictione quoque X. 

Beteiligte:
  • Walter; von Ingstetten [Aussteller]
Erstellt (Anfang): 1282  [1282. Februar 23.]
Objekttyp: Urkunden
Quelle/Sammlung: WUB Band VIII., Nr. 3124, Seite 334
Weiter im Partnersystem: http://www.wubonline.de/?wub=3990

Überlieferung/Ausgaben: Lagerort: HStA Stuttgart
Signatur oder Titel des Originals: B 457 U 446
Regesten: UB Heiligkreuztal, Nr. 98.
Suche
Average (0 Votes)